Bibliotheca Civica Russiae
Bibliotheca Civica Russica (Russice Российская государственная библиотека) est bibliotheca nationalis Russiae, Moscuae sita. Quae est maxima in civitate et ob eius collectionem librorum (17.5 milliones) quinta a maximá in mundo.[1] Rite appellabatur Bibliotheca Civica URSS nomine Vladimiri Lenin[2] ab anno 1925 usque ad annum 1992, cum iterum legitime nominata est.
Cui bibliothecae sunt plus quam 275 chiliometra suggestuum, quibus sunt plus quam 43 milliones rerum,[3] inter quas plus quam 17 milliones librorum voluminibusque serialibus, 13 milliones periodicorum, 350 000 partiturarum musicarum et phonodiscorum, et 150 000 tabularum geographicarum. Sunt res in 247 linguis compositae, quarum pars aliena 29 centesimae omnis collectionis est.
Ab anno 1922 ad annum 1991 saltem unum omnis libri in Unione Sovietica editi exemplar in bibliothecá depositum est—qui mos similiter usque ad praesens persistit, quia bibliotheca secundum leges est bibliotheca depositi legitimi.
Director est Alexander I. Visly; director exsecutivus, Vladimir I. Gnezdilov; praeses, Viktor V. Fiodorov. Anno 2012 erant 1830 conducti.
Historia
[recensere | fontem recensere]Bibliotheca die 1 Iulii 1862 condita est, prima libera bibliotheca publica Moscuae constituta, ac Bibliotheca Musei Publici Moscuensis et Musei Rumiantseviani primum appellata, vel breviter Bibliotheca Rumiantseviana. Per ludibridum hodie appellatur Leninka.[4] Museum Rumiantsevianum erat pars primi musei publici Moscuae siti, quod collectionem artis Nicolai Petri filii Rumiantsev comitis tenebat, opera enim quae civibus Russicis data, ex Petropoli ad Moscuam translata erant. Donum in libris et manuscriptis cum ampla collectione ethnographica numismaticaque consistebat. Qui omnes, cum ducentis picturis et plus quam 20 000 impressionum, ex rebus Musei Solitarii Petropoli selecti, in Domu Pashkoviana videri poterant (in palatio annis inter 1784 et 1787 prope Cremlinum aedificatum). Alexander II imperator Apparitionem Christi coram populo, magnam picturam Alexandri Andreae filii Ivanov, pro museo rite aperto donavit.
Moscuani, comitis dono penitus commoti, novum museum ex eo appellaverunt et inscriptionem "ex comite Rumyantsev pro bona humanitate" supra aditum caelari iusserunt. Annis subsequentibus, collectio musei multa dona aliarum rerum pecuniaeque accipiebat, ut museum picturas Europae Occidentalis maioris momenti, amplam antiquitatum collectionem, magnamque iconum collectionem mox servabat.
Res in museo contentae post res novas Octobres iterum magopere crescebant, et inopia spatii difficultas fiebatur instans. Pecunia praeterea carebat, quia plurimum musei pecuniae in Museum Puskinianum influebat, quod nonnullos annos antea aedificatum erat ut personas Musei Rumyantseviani partes ageret. Ergo anno 1925 Museum Rumyantsevianum dissolutum est, eiusque collectiones aliis museis et institutionibus Russicis missae sunt. Partes collectionis, praecipue ars Europae Occidentalis et antiquitates, ergo in Museum Puskinianum digestae sunt. Domus Paskoviana, iuxta 3 via Mokhovaya, iterum appellata est Aedificium Vetus Bibliothecae Civicae Russicae. Prius aedificium archivorum civicorum, ad compitum viarum Mokhovaya et Vozdvizhenka situm, solo aequatum est, atque in eius locum nova aedificia substituta sunt.
Anno 1925, grex aedificiorum appellari coepit Bibliotheca Civica Unionis Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum nomine V. I. Lenin, annoque 1992, per decretum Boris Ieltsin praesidis, Bibliotheca Civica Russica rite nominatus est.[5]
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Aditus.
-
Unum e conclavibus legendi.
-
Unum e conclavibus legendi.
-
Statua Dostoevskijiana pro bibliotheca.
-
Pittacium cursuale (1939).
-
Nota pistilli, nomen bibliothecae Sovieticum monstrans.
-
Nuptiae Michaelis I imperatoris.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ De Leninka.
- ↑ Unde vulgo Leninka nomen est bibliothecae notissimum. Statio ferriviae subterraneae prope bibliothecam sita usque adhuc Bibliotheca nomine Lenin appellatur.
- ↑ Situs interretialis bibliothecae proprius (Anglice).
- ↑ "Russian State Library"
- ↑ Stuart 1994.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Ikonnikov, A. V. 1984. Arkhitektura Moskvy, XX vek. [Architecture of Moscow, 20th Century.] Moscuae: Moskovsky Rabochy.
- Kasinec, Edward, 2001. "A Soviet Research Library Remembered." Libraries & Culture 36, no. 1 (Winter): 16–26. JSTOR.
- Stuart, Mary. 1994. "Creating a National Library for the Workers' State: The Public Library in Petrograd and the Rumiantsev Library under Bolshevik Rule." The Slavonic and East European Review 72 (2): 233–58. JSTOR 4211475.
- Zaitsev, Vladimir, et al. 1995. Rossiĭskai︠a︡ nat︠s︡ionalʹnai︠a︡ biblioteka, 1795-1995. [Bibliotheca Nationalis Russiae, 1795-1995.] Petropoli: Liki Rossii. ISBN 5874170154
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Bibliothecam Civicam Russicam spectant. |